monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 2, 10
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant: quoniam domus exasperans est, et scient quia propheta fuerit in medio eorum. Simile quid in Ieremia scriptum est: Si forte audiant et agant poenitentiam . Et in Evangelio: Forsitan filium meum verebuntur . Loquitur autem haec Deus ambigentis affectu, ut liberum hominis monstret arbitrium, ne praescientia futurorum mali vel boni immutabile faciat quod Deus futurum noverit. Non enim quia ille ventura cognoscit, necesse est nos facere quod ille praescivit: sed quod nos propria voluntate sumus facturi, ille novit futurum quasi Deus.